in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est
Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis;
non est qui faciat bonum %non est usque ad unum;
Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat
si est intellegens %aut; requirens Deum
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui
faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est
guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum
sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum
est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio
et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt %
non est timor Dei ante oculos eorum;
nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui
devorant plebem meam sicut escam panis
Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi
non erat timor;
quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis
confudistis quoniam Dominus spes eius est
quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus
captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel